- TALENTUM
- TALENTUMGraece τάλαντον, instrumentum proprie, quô ponderabatur, unde illud Homeric. Il. β. v. 636. Διΐ ἀτάλαντος, Iovi aequiparandus: Per tralationem, ipsum pondus. Vox Graecis olim in frequenti usu, qui summas rei pecuniariae Minis et Talentis designare solebant; Romanis adhibita non est, nullum enim illis Talentum fnit, unde Sardum, quem stupor alicuius, qui Servium interpolaverat, decepit, ex Plauti Mostellaria, Actu 3. sc. 1. v. 109. Romanum quoque Talentum facientem, merito refutat Gronovius. Sine adiectione, Scriptoribus antiquis semper Atticum significat: Sic enim idem Gronovius: Talentum Atticum sive sex millium drachmarum semper significant Graeci et Latini, quoties nullum ei alterius gentis cognomen adponunt. Cum adiectione, magnum, soli Latini dixerunt passim: quod Priscianus 80. librarum facit, fingitque, quod nusquam apparet, par vum Talentum minarum 60. Sed hoc omnibus Antiquis ignotum est, magnumque Plautus, loc. cit. non 80. sed 60. minarum facit. Scaliger id sic dici censet Latinis, quod Graecis ἁδρὸν καὶ παχὺ, quum necesse sit, si mina quaedam fuerit παχεῖα, etiam Talentum fuisse. Verum et hoc non minus in quaestione est qpud Veteres, ut Prisciani parvum; nec si μιςθὸς ἁδρὸς et παχεῖα δράχμὴ alicubi reperitur, necesse est et haec Talentis fuisse tributa. Praeterea destruit hanc interpretationem Plautus, in Rudente, Actu 5. sc. 2. v. 31. Talentum argenti commodum magnum inerat in crumena. Si magnum παχὺ, iunguntur dissociabilia: Nam commodum, ipso interprete, ἄρτιον, iustum, modicum et nihil ultra. Sic commodum particula, quod aliis tantum quod. Petitus magnum putat argenti Talentum; parvum auri, quum illud 60. minarum sit, hoc 60. drachmarum, tres stateres complectens. Huic valide obstat Virgilii illud, l. 9. Aen. v. 362.Et tripodas geminos, auri duo magna talenta.Ubi expressit Homericum, Il. 1. v. 122.Ε῞πτ᾿ ἀπύρους τρίποδας, δέκα δὲ χρυσοῖο τάλαντα.Vult quidem Petitus, illud auri Talentum parvum etiam Diphilo appellari, βραχύ τι τάλαντον, sed argenti Talentum intelligendum est vel cum Scaligero, cui aliquid deest, ut curtô centusse, Persio, Sat. 5. v. ult. vel cum Salmasio, ipsum commodum, strictum, cui si nihil deest, certe nihil superest. Sic μέτριοι Hesychio μικροὶ. Sic modicum et mediocre, pro parvo, Virgil. Et verba Seuthae sunt apud Xenoph. ἀναβασ l. 7. Α᾿ργύριον μεν οὐκ᾿ ἔχω, ἀλλ᾿ ἤ μικρόν τι καὶ τοῦτόσοι δίδωμι, τάλαντον, Argentum quidem, (i. e. argenti copiam) non habeo, praeter commodum quoddam, quod tibi dono, talentum. Videtur ergo Romanis id discrimen additum vocabulo, quod illis, quam interiori et Asiaticae reliquaeque Europaeae Graeciae viciniores Graecorum coloni id usurparent pro summa haud quaquam grandi: quibus cum quia frequens erat commercium, et consuêssent nominare Talentum, pro pauculis nummis, ad significandam pensiorem illam summam, quod solum Talentum noverant remotiores Graeci sive auri sive argenti, Talentum magnum dixêre. Hi populi erant Neapolitani, Rhegini, Syracusani, de quibus Festus: Talentum Neapolitanum sex denariûm, Syracusanum trium denariûum, Rheginum victoriati. Hoc itaque primo noverunt Romani solum, utpote Italiae aut proximis Italiae incolis usitatum: At ubi cum aliis Graecis commercium esse coepit, inveneruntque tantô maiorem pecuniam eâ nuncupatione finiri, ad vitandam ambiguitatem 60. minas Atticas Talentum magnum argenti: 60. drachmas vel tres stateres, Talentum magnum auri, appellaverunt. Denique frequens usus horum et in vicinis locis cum potentia Romana recepta etiam pecunia, mersit, inque desuetudinem egit istam Talenti prominutis usurpationem, mansitque ea vox sine alia adiectione pro amplioribus pecuniae peregrinae summis, vide Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 4. Sic Talentum magnum et Talentum Atticum, res eadem, minarum 60. seu 6000. denariorum, seu drachmarum. De quo sic Rhemnius Fannius,Cecropium superest post haec docuisse Talentum,Sexaginta minas, seu vis, sex milia drachmas,Quod summum doctis perhibetur pondus Athenis.In pecunia Romana 60. libras, 24. Sestertia, facit. Imo Talentum quodvis 6000. drachmarum sui generis habere, quae ad Atticas reductae varient, monet idem Gronov. c. praec. de variis, apud varias Gentes, Talentis, vide hîc infra. Recentiori aevô, pro libra vox occurrit in Alexiade Annae Comnenae, et apud alios citerioris aetatis Scriptores: Theophanes vero annô 9. Nicephori Generalis, pro centenario, seu centum libris, eam usurpavit. Sed et pro numismate, seu nummo aureo, adhibitam docet Hesychius: τὸ δὲ λεπτὸν ἑξακιχιλιοςὸν Ταλάντου. ὅ ἐςι νόμισμα. Atque sic videtur accepisse idem Theophanes annô I. Michaelis Curopalatae, quô locô scribit, eum militum provincialium, qui bellô Bulgaricô perierant, uxoribus concessisse πέντε τάλαντα χρυσίου, cum vix probabile sit, de centenariis auri haec accipienda, Car. du Fresne Dissert. de infer. aevi Numism. num. 81. Vide eundem, Notis ad Alexiadem cit. adde Covarruviam de Vet. Numisin. Hispan. c. 4. num. 5. et Suicerum in Τάλαντον.Variae Talentorum, apud diversos Populos, species.Achaicum proprium nullum fuit: unde sententiam quorundam Eruditorum illud ocot millium trecentarum triginta trium drachmarum Atticarum trientis sive duorum obolorum, somnium dicit Gronov. loc. cit.. AEgineticum, seu Aeginaeum, eiusdem cum Corinthiaco valoris, 6000. drachmarum Aeginaearum fuit. Sed quia Aeginaea drachma decem habebat obolos Atticos, et 6. Aegineticae drachmae 10. Atticas habuêre: hinc mina Aeginaea 166. drachmas et 4. obolos, qui respondent nostris uncialibus 20. ac proin Talentum Aeginaeum 10000. drachmarum Atticarum, h. e. 1000. coronatos, 1200. unciales, fecit, Idem l. 3. c. 5. Aegyptium, 80. librarum fuit Romanarum, ut testatur apud Plinium, l. 33. c. 3. Varro: qui ambo Aegyptii numerum tertiâ parte Alexandrinô minorem faciunt; unde frustra sunt, qui utrumque confundunt, 80. itaque minas Atticas, tontidem libras Roman. nostros 800. coronatos fecit. Alexandrinum duodecim millium denarium fuit, seu totidem drachmarum, adeoque duplum ad Atticum. Argenti, 60. fuit minarum, 6000. drachmarum, ut supra visum. Atticum, Auctoribus saepe sine adiectione Talentum, Romanis Talentum magnum dictum; constabat sexaginta minis, sive 6000. drachmarum Atticarum. Ad Romanam pecuniam redactum constituebat 24. sestertia, 60. libras argenti. Apud Priscianum itaque cum dicitur constitisse minis 100. seu drachmarum 7500. minae intelliguntur, quales fuêre ante Solonem; quarum quaelibet 75. drachmas habebat. idem, l. 3. c. 3. Auri, 60. fuit drachmarum. Babylonium, vide Pollucem. Cistophorum, idem cum Rhodio, 4500. denariûm fuit, Festus. Corinthiacum, δραχμῶν παχειῶν habuit sex milia, quae Atticarum μυριάδι respondent: ut evidenter pater ex A. Gellio, ubi Laida narrat Demosthenem μυριὰς δραχμὰς, ἢ τάλαντον, poposcisse. Quod facit, addit nummi nostratis denarium decem milia. l. 1. c. 8. Idem itaque cum Aeginetico fuit. Cyrenaeum, 120. minarum fuit, adeoque idem cum Alexandrino. Eius meminit Plautus, quod drachma Cyrenis erat. Hebraeum, Cicar, cum argenti erat, valebat 3000. siclos, vide Exodi c. 38. v. 25. 26. Cum auri, duodecimô tantô fuit maius. Godwyn. de Ritibus Hebr. Magnum Romanis, idem cum Attico, vide supra. Neapolitanum, sex solum denarium fuit. Παχὺ, non minus in quaestione est apud Veteres, ac Magnum, ut vidimus; vel potius Parvum Prisciani. Rheginum, victoriati solum fuit valore. Rhodium, eiusdem cum Cistophoro pretii. Romanum, nullum fuit. Siculum seu Syracusanum, 30. fuit denarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.